- TINURTIUM
- TINURTIUMoppid. Galliae Celticae ad Ararim fluv. Spartian. in Severo, c. 11. ubi refert, post multa prtaelia inter Imperatorem et Clodium Albinum Caesarem, in Gallia, variâ fortunâ gesta,tandem apud Tinurtium victum Albinum, et reparatis viribus iterum apud Lugdunum acie fusum, interemptum, eiusque corpus in Rhodanum deiectum esse. Melius Trenorchium, Baudrando Tornus, in agro Matisconensi, in Ducatu Burgundiae vix 5. leuc. a Comitatu Burgundiae in Occasum. Valesio sedet, inter Matisconem et Cabilonum: cumque tribus suis partibus, Abbatiali nempe Monasterio S. Valeriani, Castro et Villa seu vico, unô et communi nomine, Tournus vulgo dicitur: e quibus castrum, suis munimentis nudatum, le Chausteau demantele, Villa le Bourg peculiariter appellatur. Olim quoque Castrense horreum oppid. hoc dictum est, mansio enim vel statio militaris fuit, annonam militibisu iter facientibus servans: quales stante Imperiô Romanô mansiones fuêre in viis publicis, inque vicis plerumque ad flumina maiora. Talia fuerunt Horrea Caelia, Horreum Margi, ad Horrea etc. Hadr. Vales. Notit. gall. Vide et in voce Horrea.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.